Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/279"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 12: Line 12:
 
pro nomine meo pati"<ref group="loci-notes">Act 9,16</ref>.
 
pro nomine meo pati"<ref group="loci-notes">Act 9,16</ref>.
 
Solemus igitur non male procedendo in  
 
Solemus igitur non male procedendo in  
principiis<ref group="text-notes">principiis] principia <i>MF</i></ref>
+
principiis
 
nostris bene vivendi esse maxime solliciti ut placeamus Deo in nobis ipsis, praeparando illi habitaculum corporale, et spirituale, in corpore nostro et in spiritu nostro.  
 
nostris bene vivendi esse maxime solliciti ut placeamus Deo in nobis ipsis, praeparando illi habitaculum corporale, et spirituale, in corpore nostro et in spiritu nostro.  
 
<br>
 
<br>

Revision as of 09:59, 16 June 2026

This page has been proofread



f. 132r



et hoc est non malum, imo primum quod occurrit ad Deum pergentibus, aut (ut melius dicam) Deum sibi conciliantibus, nec enim statim ab initio, et multo magis[1] ante initium conversionis nostrae, supponendum est, Initio conversionis non supponendus Deus placatus nec postes, quoad labores supportandos, etc. aut certa fide (ut quidam malem opinantur) assumendum ipsum Deum, ac[2] Christum eius omnemque illum coelestem coetum nobis esse placatissimum, ac minime iratum, sed nec quando placatus est quantum ad minas poenarum eternarum, tenendum est quod ideo nihil aliorum laborum poenitentie nobis minetur, cum dixerit de Paulo electo in sas electionis: "Ostendam illi in quantum[3] oporteat[4] pro nomine meo pati"[I]. Solemus igitur non male procedendo in principiis nostris bene vivendi esse maxime solliciti ut placeamus Deo in nobis ipsis, praeparando illi habitaculum corporale, et spirituale, in corpore nostro et in spiritu nostro.
_______________

  1. Act 9,16

_______________

  1. magis] minus MF
  2. ac] et MF
  3. in quantum] quanta MF
  4. oporteat] add. eum MF