Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/330"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 17: Line 17:
 
quae<ref group="text-notes">quae] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>,
 
quae<ref group="text-notes">quae] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>,
 
cum a toto homine  
 
cum a toto homine  
(incurrentibus(<ref group="text-notes">incurrentibus] concurrentibus <i>MF</i></ref>  
+
(incurrentibus<ref group="text-notes">incurrentibus] concurrentibus <i>MF</i></ref>  
 
cunctis potentiis requisitis) fiunt,  
 
cunctis potentiis requisitis) fiunt,  
 
ibi<ref group="text-notes">ibi] ubi <i>MF</i></ref>  
 
ibi<ref group="text-notes">ibi] ubi <i>MF</i></ref>  

Latest revision as of 08:58, 31 March 2025

This page has not been proofread



f. 157v



ipse me aptaret, et ordinaret ad bene orandum, esset[1] enim hoc ipsi magis facile quam mihi aptare, vel ordinare quamlibet rem materialem manibus meis[2], ex hoc assumpsi occasionem reprehendendi me ipsum, quod hactenus nimium frequenter dum debui esse attentus, et aptatus, et ordinatus circa orationes meas, aut bonas meditationes, diverti me ad tangendum, vel videndum, vel[3] ordinandum aliquod[4] absque necessitate, cum tamen tota cura mea tunc debuit[5] esse ad aptandum me, et componendum, ad bene faciendum opus, quod esset in manibus meis, vel in lingua, vel in mente, tunc autem fiunt huiusmodi bona exercitia fiat a toto homine. bona exercitia, quae[6], cum a toto homine (incurrentibus[7] cunctis potentiis requisitis) fiunt, ibi[8] autem concurrit, totus homo[9], quando[10] bonus Angelus non deest[11], et[12] Spiritus Sanctus, qui Deus est non longe abest, ut opus[13] nostrum perficiat etc.[14]

_______________

  1. esset] esse MF
  2. meis] add. etc. MF
  3. vel] add. ad MF
  4. aliquod] aliquid aliud MF
  5. debuit] debuerit MF
  6. quae] om. MF
  7. incurrentibus] concurrentibus MF
  8. ibi] ubi MF
  9. homo] add. facile crederem MF
  10. quando] quod MF
  11. deest] deerit MF
  12. et] add. dum ipse adest MF
  13. opus] actum MF
  14. etc.] om. MF