Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/56"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 24: Line 24:
 
consortio, cum odio Dei abducit, ita quoque humani<lb/>
 
consortio, cum odio Dei abducit, ita quoque humani<lb/>
 
generis massa magna ex parte infatuata, aeternae luit<lb/>
 
generis massa magna ex parte infatuata, aeternae luit<lb/>
infelicitatis poenas; si vero inspexeris rerum creatarum<lb/>
+
infelicitatis poenas; Si vero inspexeris rerum Creatarum<lb/>
 
ordinem et seriem, pulchritudinem in plantis, herbis, fructuum<lb/>
 
ordinem et seriem, pulchritudinem in plantis, herbis, fructuum<lb/>
 
diversitatem, animalium quoque a Deo tibi concessum<lb/>
 
diversitatem, animalium quoque a Deo tibi concessum<lb/>
 
emolumentum, Dispositionem Elementorum, mineraliumque<lb/>
 
emolumentum, Dispositionem Elementorum, mineraliumque<lb/>
 
usum, sine quibus vivere non possis; tunc animo<lb/>
 
usum, sine quibus vivere non possis; tunc animo<lb/>
sublato in Coelum, considera omnia haec tot esse specula, in<lb/>
+
sublato in coelum, considera omnia haec tot esse specula, in<lb/>
 
quibus Divina Maiestas, et potentia, ineffabilis Sapientia,<lb/>
 
quibus Divina Maiestas, et potentia, ineffabilis Sapientia,<lb/>
 
liberalitas, et Magnificentia erga hominem mirifice elucescit.
 
liberalitas, et Magnificentia erga hominem mirifice elucescit.

Revision as of 09:56, 14 June 2024

This page has been proofread


adhaeseris, necesse est, ut omnia huius creata bona, omnes voluptates,
et deliciae tibi tanquam putridum cadaver puteant, neque inter
Dei amorem, et creaturae medium assignari potest; esset enim
hoc idem, ac Deo, et Mammonae servire, quod uti IESUS, aeterna
Sapientia Patris dictavit, ita quoque nullo modo fieri potest,
ac debet; Solus igitur Deus, tui Conditor et Redemptor, abrenunciato
omni alio amore et desiderio, amorem omnem sibi
praescribit, imo cum minis aeternae poenae ei factis, qui non
obedierit, unice reservavit. Sed forsan dices; hinc sequitur, neque
proximum meum me, uti Christus praecipit, diligere posse,
cum hic amor alius non sit, nisi creaturae. imo plus; me
neque plantas, nec animalia, neque quicquid Mundus pulchrum
et admirandum prodit, intueri licere? Cosmiel. Absit
hoc te falso tibi persuadere; Nescisne charitatem in Deo fundatam
et stabilitam, tantum abesse, ut is noxius esse censeatur,
ut potius Divinum amorem perficiat, veluti Evangelicae
dilectionis basis et fundamentum; cum enim diligis
proximum tuum, absit ut illum solum aut propter similitudinem,
quam habet tecum, aut propter eximia corporis
dona, aut propter divitias, aut ob similia, sed uti Dei imaginem,
in qua Divina bonitas, sapientia, et charitas, veluti
in speculo elucescunt; si aliter ames proximum, non
erit is amor Dei, sed carnalis, et belluinus, qui uti a Divino
consortio, cum odio Dei abducit, ita quoque humani
generis massa magna ex parte infatuata, aeternae luit
infelicitatis poenas; Si vero inspexeris rerum Creatarum
ordinem et seriem, pulchritudinem in plantis, herbis, fructuum
diversitatem, animalium quoque a Deo tibi concessum
emolumentum, Dispositionem Elementorum, mineraliumque
usum, sine quibus vivere non possis; tunc animo
sublato in coelum, considera omnia haec tot esse specula, in
quibus Divina Maiestas, et potentia, ineffabilis Sapientia,
liberalitas, et Magnificentia erga hominem mirifice elucescit.