Page:APUG 1053.djvu/57

From GATE
This page has been proofread


Eritque haec scala supra tibi explicata, qua gradatim ascenderis
ad Summi, et incommutabilis Boni unionem; ut proinde
nihil aliud ad Dei amorem nos excitare possit, quam
infinita Dei benignitas, quae omnes homines bonos, et malos,
et quod amplius, etiam ipsos reprobos hac incomprehensibili
bonorum abundantia, beat. Haec cum intime expenderis,
necesse est, ut cum humilitatis reverentia, ac filiali
fiducia mens elevet se, supra se, et omne creatum per abnegationem
omnium, cum veritate intra te dicere possis: Quem
quaeso ex omnibus, et prae omnibus, et super omnia quaero,
diligo, et sollicito animo investigo, nulla figura praeditus
est;, appeto, et desidero? Quem quaero, nec sensibus nec imaginatione
explorabilis est, sed super omne sensibile, et imaginabile,
nullo unquam sensu perceptibilis, sed pleno desiderio
totus desiderabilis; quem quaero, diligo, et sollicito animo investigo,
nulla figura praeditus est, sed intima affectus nimietate
non solum appetibilis, sed super omnia amabilis, et
delectabilis, infinitae bonitatis, et perfectionis. Haec cum
cogitaveris, ecce tunc incipies ingredi in mentis caliginem,
et quanto altius intra se elevaberis, tanto profundius
penetrabis; Sciasque illa in spiritualibus tanto
esse superiora, quanto quoad experientias spirituales intimiora.
Hoc unicum porro necessarium est, si enim mens
nostra in his, quae deorsum vergunt, terrenis per desiderium,
et cupidinem immerserit, evestigio per infinitas distractiones,
et obliquas, intricatasque itinerum ambages rapitur, et
a se quodammodo divulsa dissipatur, et veluti in tot obiecta,
uno illo neglecto dispergitur, quot ea sunt, quae per desideriorum
inquietam sollicitudinem quaeruntur, ambiunturque,
grande malum, est enim motus hic sine stabilitate; cursus
sine ulla spe eius, quod praetendit, consequendi; labor perpetuus
sine requie; quae si vitaveris, tum enim ad osculum Domini