Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/214"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 46: | Line 46: | ||
[336.] | [336.] | ||
− | De {{Smallcaps| | + | De {{Smallcaps|Matthaeo Parisiensi}} – 1245 |
<br> | <br> | ||
Matthaeus Paris, siue potius Parisiensis (sic enim vocatur in ipso eius libro, & in indice libri) fuit monachus Albanensis in Anglia | Matthaeus Paris, siue potius Parisiensis (sic enim vocatur in ipso eius libro, & in indice libri) fuit monachus Albanensis in Anglia | ||
<br> | <br> |
Revision as of 10:29, 24 August 2020
De scriptoribus ecclesiasticis
p. 196
[333.]
De Alexandro Hales – 1245
Alexander Halensis, natione Anglus ordinis sancti Francisci, vir doctissimus & sanctorum Bonauentura & Thomae Aquinatis praeceptor, scipsit iussu Innocentii papae quarti summam theologiae egregiam & copiosissimam, quae notissima est. Scripsit postillam in tota Biblia, nec non summam virtutum. Obiit anno Dom. 1245 ut testatur Petrus Rodulphus a Tossiniano in historia Seraphica.
[334.]
De Hugone de S. Caro – 1245
Hugo de sancto Caro, natione Burgundus, ordinis Praedicatorum, Cardinalis sanctae Sabinae ab Innocentio quarto Pontifice creatus uit anno Domini 1244 & pie ac sancte obiit anno 1264.
Scripsit commentaria breuia in uniuersa sacra Biblia.
Scripsit etiam <***> in Psalmos, quamuis omnino non constet an commentaria illa in Psalmos sin huius Hugonis, an Alexandri Hallensis.
Item Hugo excogitauit concordantias Bibliorum, teste sancto Antonino 9 <***> historialis tit. 19 cap. 1 § 2 & per homines a se delectos opus laboriosissimum perfecit, cui operi (ut facile est inuentiss addere) posteriorum industria multa addit.
[335.]
De Humberto, quinto Generali praedicatorum – 1245
Frater Humbertus, patria Viennensis, natione Gallus, quintus Generali ordinis praedicatorum, aequalis fuit Hugonis, quem etiam traxit ad ordinem S. Dominici. Scripsit multa utilia & ualde pia, videlicet:
Expositionem Regulae sancti Augustini.
Librum de votis essentialibus religiosorum.
Librum de eruditione concionatorum.
Alium de officiis ordinis praedicatorum a Generali usque ad Ianitorem.
Alium de vitis primorum patrum sui ordinis.
Denique sermones multos valde utiles, qui nuper, id est, anno 1603 recusi sunt Venetiis.
[336.]
De Matthaeo Parisiensi – 1245
Matthaeus Paris, siue potius Parisiensis (sic enim vocatur in ipso eius libro, & in indice libri) fuit monachus Albanensis in Anglia