Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/997"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "in Naturalem, et Artificialem. ''Naturalis'' est, quae solo Naturae dictu, sine ullis regulis ac praeceptis Artis, perficitur ab homine. Talis fuit prima Mortalium Musica, seu...")
(No difference)

Revision as of 17:04, 19 August 2020

This page has not been proofread


in Naturalem, et Artificialem. Naturalis est, quae solo Naturae dictu, sine ullis regulis ac praeceptis Artis, perficitur ab homine. Talis fuit prima Mortalium Musica, seu voce, seu instrumentis effecta, antequam Musices praecepta erant inventa. Talis quoque apud omnes prope Gentes est plerumque erant inventa. Talis quoque apud omnes prope Gentes est prelumque pstorum, messorum, variorum opificum, dum plures in unum congregati concinunt. Artificialis est, quae ex Artis praescripto sit, idque vel voce, vel instrumentis. Unde haec duplex est, Vocalis, et Organica seu Instrumentalis.
Artificialem Musicam generatim sumptam, Prout tam vocalem, Quam organicam complectitur, subdividere recte possumus in Speculativam, et Practicam. Speculativa est, quae rationem et causam eorum , quae in Musica occurrunt, contemplatur: Practica, quae eadem exercet. Unde Euclides il libello de Musica utramque compelctendo sic eam definit : Musica est scientia contemplandi et exercendi concentum. Quare solus ille perfectus est Musicus, qui theoriam cim praxi jungir, et qui non tantum canere et componere novit, sed etiam singulam rerum rationem reddere.

§. II.


De Sonis Musicis.


Musici soni.

SOnus omnis, qui in Musica adhibetur, seu voce fiat humana seu instrumentsi musicis, aut gravis est, aut acutus. Gravem appellant, quando depressus est, seu profundus: Acutum, quando est altus, seu elatus. Uterque comparative talis est ac dicitur, neuter absolute: nam idem sonus, si comparetur cum alio altiore, gravis dicitur; si cum depressiore,acutus. Unde aute oriatur gravitas et acumen tam in voce humana, quam instrumentsi,discussimus in 2. par. Magiae Lib. 6. Syntag. 1. Praelusione 2. §. 2. pag. 260.

Sonum Graeci vocant phtongum. Qui si melodiae aptus est, sic definitur an Euclide in sua Musica. Sonus est concinnus vocis casus ad unam extensionem. Vult dicere, sonum esse vocem in eadem gravitate aut acumine, quo onchoata fuit, perseverantem sine