Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/996

From GATE
This page has not been proofread


proposuit. Eadem fusius et clarius,in Principum ac Nobilium gratiam , explicare conabor, repetens nonnulla,quae tum in 2.parte Magiae Universalis Li.7.tum in Cursu Mathematico Lib. 25. ex P. Kirchero dedi.

CAPUT III.


Praelusio prima, de Musices definitione ac divisione; ad Sonis, Intervallis, Consonantis, Dissonantis , Sytematibus, Generibus Musicis.


TAmetsi qui ex arte nova, in praecedenti Libello ab Auctore Organi tradita, et a nobis uberius in sequentibus explicanda, componere desiderat harmonicas cantilenas, non opus habeat,ut ulla vel vocabulorum; vel praeceprotum Musices imbutus sit notitia; ut tamen facilius, certius ac jucundius operetur, non nulla praemittenda judicavi, praesertim quae apud alios Scriptores aut non reperiuntur , aut non eodem ordine ac claritate ad captum eorum etiam,qui primum Musices praeceptis imbui cupiunt. Talia autem sunt praecipue,quae Capitis hujus titulo enarravi. Sit ergo

§. I.


Musices Definito, ac Divisio.


Musicae Definitio et Divisio.

MUsica , sive Harmonica, est dissimilium vocum seu sonorum gravitate et acumine differentium,discors concordia, aut concors discordia, ad sensum audiendi delectandum insitututa. Itaque vox una, sonus unus, aut plurium non dissimilium convenientia, proprie Musicam seu Harmoniam non constituunt. Quid autem sit, voces et sonos gravitate et acumine differrem ex sequenti §. 2. intelligetur.

Musicam varii varie partiuntur. Commodissime dividi potest