f. 329r
Anno Domini
hennam mi untur: ord. 4 tract. 2 et alibi.
36° Anima Abel migravit in Seth et huius in Moysen: [ibid.].
37° Animae indoctorum hominum non recipiunt in resurrectione corpora 35 sua: ord. 3 tract. 2 charta 3.
38° Rabbini duo singula quaque hebdomada pridie Sabbathi duos vitulos creabant, quos deinde totos comedebant: ord 4 tract. 4 dist. 2.
39° Quicumque ter in Sabbatho comederit, vitam aeternam consequetur in alio saeculo: ord. 2 tract. 1 dist. 6.
40° Nihil comedi debet nmero pari: Deus enim impari numero delectatur ord. 4 tract. 2 dist. 7.
41° Si quis oraverit facie ad meridiem conversa, sapientiam consequeteur, ad septentrionem vero divitias: ord. 4 tract. 3 dist. 2.
42° Si quis sub ventre cameli vel inter duos camelos vel inter duas mulieres transierit, numquam aliquid ex Thalmud addiscet: ord. 4 tract. 10 dist. 2.
43° Si quis negaverit Thalmud, Deum ipsum negabit: praef. in Thalm. De Christo
44° Quomodo sit natus, ex quibus parentibus: ord. 1 tract. 9 versu 49.
45° Quae fuerit Christi propensio et ars: ord. 4 tract 4 dist. 5.
46° Quem Deum Christus coluerit: ord. 4 tract. 4 dist. 2.
47° Cur et quomodo Christus perierit: ord. 4 tract. 4 dist. 6.
48° Ubi nunc Christi anima detineatur: ord. 3 tract. 6.
49° Blasphemias in Christum horrendas author noluit adscribere, unde haec sumpsimus, qui est Sixtus Senensis lib. 2 pag. 199.
128 Pacificantes
481
haeretici sunt, qui authore Lenone imperatore et successore eius Anastasio imaginarium quemdam pactum inter catholicos et Eutychianos faciebant, ita ut neque catholici Eutychianorum errorem recipere cogerentur, nec e contra concilii Chalcedonensis definitionem Eutychiani: Evagrius lib. 3 Hist. cap. 14. Idem nostro tempore Georgius Cassander in lib. de officio boni viri, et tale quidpiam fuit nostri temporis "Interim".
129 Petrus Cnaphaeus
482
episcopus Antiochenus, unde est haeresis Theopachitarum Felicis papae tempore praeter haeresim Eutychianorum quam sequebatur, duos alios errores invenit teste
Nicephoro
lib. 15 cap. 28:[1]
1° Ut Trisagio
»Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis«
adderetur:
»qui cruxifixus est pro nobis«:
Felix papa
in epist. ad Petrum Cnaphaeum,
Damascenus
lib. 3 de fide cap. 10.
2° Ordines sacros sufficere pro baptismo. Ipse enim cum Christianum nondum baptizatum creasset in episcopum, dicebat consecrationem ei sufficere pro baptismo. Nicephorus
libr. 16 cap. 29.[2]
centuria sexta
130 Severus Antiochenus
513
episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum:
Evagrius lib. 3 hist. cap. 33 et 34,
Nicephorus
lib. 16 cap. 27,
Onuphrius in Chronico.[3]
Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis. Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant nec sacramenta more solito percipiebant, sed tamquam homines sine capite quisque prout volebat regebat seipsum:
Evagrius
lib. 3 hist. cap. 33.
Inde a multis dicuntur monophysitae, quod unam naturam in Christo cum Eutychio defenderent:
Nicephorus
lib. 18 cap. 45,
Ioannes Maxentius
lib. contra Acephalos,
Gregorius lib. 2 epist. 36,
ubi etiam dicit Acaphalos fuisse a Vigilio papa damnatos,
et lib. 10 epist. 55.[4]
131
Iuli(an)us Halicrnasseus
auctor haeresis Aphtartodocetarum, qui asserebant Christi corpus ab ipsa conceptione nulli obnoxium fuisse interitioni. Hanc haeresim habuit illamque voluit [definire Iustinianus imperator], sed non potuit.
Damascenus
lib. de haer.,[5]
Evagrius lib. 4 histor. cap. 34 et 39