Page:FC 1042.djvu/461

From GATE
This page has been proofread



f. 223r



nem [inundationem] perdebantur; petebam autem, ut parceret eis, quasi omnia illa bona pertinerent ad personas tam pias, et devotas, quam fuerat sanctus ille Monacus[1] pro cuius anima celebrabam, aut quasi omnia pertinerent ad Sanctos, qui sunt in Coelis. Hic venerunt in mentem quaedam desideria quorumdam Sanctorum, ubi[2] sensi nobis magnam operam dandam esse, ut non solum Dei voluntates per nos impleantur, sed illae etiam, quas constat fuisse a Deo in sanctis eius. Sed et illud magnopere cupivi, videlicet, ut nos ipsi, qui vivimus, demus operam[3] sanctis desideriis adimplendis circa Dei honorem, puta circa animarum salutem, et circa nostrum[4] spiritualem profectum. Hinc factum est ut mihi datus sit pius quidam ausus petendi a[5] Deo, ut adimpleantur quaedam mea (quae ipsius sunt) circa restitutionem Germaniae desideria, et circa reduc=

_______________

  1. Monacus] monachus MF
  2. ubi] add. ego MF [p. 676]
  3. operam] add. alter alterius MF
  4. nostrum] add. ipsorum MF
  5. a] ex MF