f. 27v
elevare ad altiora, sicut correxit pastoribus[1], qui infima desiderabant et juxta infima intelligebant, cum magis autem tunc desiderantur cupiebam deprimi, et humiliari corde, et desideriis mente elevari. deprimi, et humiliari corde, et desideriis, sicut mente elevari cum[2] pastoribus.
Eodem die in missa cum[3] considerarem Deum esse miseratorem, et misericordem, et respicere[4] dolorem, et laborem[5]; item quod omnia essent illi praesentia, rogabam ipsum[6], ut dignaretur misereri huic nationi[7], et compati ei, quasi iam ipsi paterentur illa omnia, quae eis imminent mala, si non revocarentur[8] ad fidem catholicam, et[9] devotionem Romanae religionis.
In octava Visitationis considerabam esse eum diem, in quo anno revoluto feceram meam professionem, habui magnam devo=
_______________