Page:FC 1042.djvu/54

From GATE
Revision as of 10:32, 8 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 19v


contra omnem spem humanam, ut in Catalonia a latronibus, et[1] carceribus, in Gal[l]ia a militibus ingredientes Elucicos[2] in finibus Sabaudiae ab Haereticis[3] in Alemania ab infirmitatibus, et[4] debilis[5] qui inter omnia[6] maius est a tentationibus divisivis in[7] spiritu devotionis[8].

Multa sentimenta amoris, et spei super Haereticis[9], et toto mundo mihi Dominus dedit in hoc itinere, dederatque antea spiritualiter[10] autem devotionem quamdam usque ad mortem continuandam cum fide, spe, et charitate circa bonum harum[11] civitatum scilicet Vitemberg[12] in Saxonia, praecipuaeque civitatis Sarmatiae cuius nomen ignoro, Gebenae[13] in Sabaudiae ducatu Constantinopolis in Graecia, Anciogiae[14] similiter in Graecia, Ierusalem et Alexandriae[15] in Aphrica[16], hoc proposui


_______________

  1. et] ac MF
  2. Elucicos] Helvetios MF
  3. Haereticis] haereticis MF
  4. et] etiam MF
  5. debilis] debiles MF
  6. qui ... omnia] et quod omnibus MF
  7. in] id est MF
  8. devotionis] divisionis MF
  9. Haereticis] haereticis MF
  10. spiritualiter] specialiter MF [p. 507]
  11. harum] add. septem MF
  12. Vitemberg] Witteraberge MF
  13. Gebenae] Gebennae MF
  14. Anciogiae] Antiochiae MF
  15. Alexandriae] Alexandria MF
  16. Aphrica] Africa MF