Page:FC 1042.djvu/44

From GATE
Revision as of 14:04, 6 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 14v


nostri qui nos liberavit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conversandi Audivit confessionem Ducis eos detinentis cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux[3] mihi confiteretur factumque est ut bona viscera nostra a domino[4] data erga totum mundum non fuerint perturbata non conturbata viscera bona. captivata aut offuscata[5] ab ipsis[6].

Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros inde nos[7] tam cito, nec sine magnis expensis Doctoris[8] in quibus et[9] recepi a Deo[10] medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.

Die Sanctae Elisabet Reginae Ungarae[11] habui magnam devotionem oblatis[12] .8.[13] personis cum desiderio habendi eas in memoria[14] ad orandum Orare pro Pontifice et aliis. pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus Pontifex[15], Imperator[16], Rex[17] Franciae, Rex[18] Angliae Lutherus,


_______________

  1. eorum] illorum MF
  2. ut] add. etiam MF
  3. Dux] dux MF
  4. domino] Domino MF
  5. perturbata ... offuscata] captivata, offuscata aut perturbata MF
  6. ab ipsis] ad ipsos MF
  7. inde nos] nos inde MF
  8. Doctoris] doctoris MF
  9. et] etiam MF
  10. a Deo] ab eo et add. contrariam et MF
  11. Sanctae Elisabet Reginae Ungarae] S.tae Helisabet, reginae Hongariae MF
  12. oblatis] add. mihi MF
  13. 8] octo MF
  14. memoria] add. mea MF
  15. Pontifex] pontifex MF
  16. Imperator] imperator MF
  17. Rex] rex MF
  18. Rex] rex MF