Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/88

From GATE
This page has been validated


Mundi Populis, et linguis, unusquisque, licet non alia, quàm materna lingua instructus, correspondere posse demonstratur, cum multis aliis ad Steganographiam Trithemianam pertinentibus arcanis. Romae anno 1663. in folio.
19 - 20. Mundus Subterraneus, in quo universae Naturae Majestas, et divitiae, summa rerum varietate, exponitur, abditorumque effectuum causae in totius Naturae ambitu elucescentes duobus Tomis demonstrantur Amstelodami 1664. in folio. et denuo multa auctior 1678. ex Officina Janssonio-Waesbergiana.
21. Historia Eustachio-Mariana, qua Vita, Genealogia, et Locus Conversionis S. Eustachii, nec non Ecclesie jam in Urbe, quam in eodem Conversionis loco, Deiparae, et S. Eustachii à Constantino Magno dedicatae origo describitur. Romae 1665. in 4.
22. Arithmologia sive de occultis Numerorum mysteriis, quâ origo, antiquitas, et fabrica Numerorum exponitur, eorumque abdicae proprietates demonstrantur, et fontes superstitionum hoc tempore currentium aperiuntur, et acriter confutantur. Romae 1665. in 4.
23. CHINA monumentis quà sacris, quà prophanis, illustrata, in qua de admirandis Artis et Naturae in triplici ejus regno spectaculis, aliarumque rerum memorabilium, tum de China, tum de Tartaria, vicinaque India enarrationibus fusè agitur. Opus ob incognitarum hucusque rerum novitatem, rarum, et curiosum. Amstelodami 1666. in folio, lingua Latina, Gallica 1667. et Belgica 1667. editum.
24. Obelisci Aegyptiaci praeterito anno intra rudera Templi Minervae effossi Interpretatio hieroglyphica, nova methodo tradita. Romae 1666. in folio. et Obeliscus Alexandrinus dicitur.
25. Magneticum naturae Regnum, sive de triplici magnete, in 4. Romae 1666. recusum Amstelod. in 12.
26. Ars Combinatoria, sive Ars magna sciendi, qua Ars Lulliana restituitur, et ad omnes Artes, et scientias facili methodo addiscendas, nec non de quocumque argumento proposito, discurrendi porta aperitur. Amstelodami. II. Tomi in folio anno 1670.
27. Latium Priscum, quo ejus origo, situs, natura, urbes, montes, lacus, monumenta veterum aequo cum praecedenti passu curiosè describuntur. Amstelodami in folio anno 1671.
28. Archetypon Politicum ex numismate extractum, et dicitur, Splendor domus Joanniae, quae est una ex perillustribus, et antiquissimis Hispaniae familiis. Ibid. anno 1672. in 4.
29. Arca Noë, qua architectura, et fabrica Arce exponitur in 3. libros distincta, et res ante Diluvium, in Diluvio, et post Diluvium peractas curiosis quaestionibus exponit. Amstelodami 1673. in fol.
30. Turris Babel, opus in quatuor libros digestum, quo structura Turris, necnon aliae prodigiosarum fabricarum monumenta exponuntur. Amstelodami sub praelo in folio.
31. Phonurgia Nova, qua per prodigiosos sonorum effectus, et proprietates, nec non per machinas sono animatas, reciproco corresponsu, de quacunque re occulta, manifesta, tum inter domesticos parietes, tum foris in dissitis

This page contains the following annotations: