Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/21

From GATE
This page has been validated


OBELISCUS RAMESSAEUS SIVE LATERANENSIS[1]
eiusdemque nova et exacta Interpretatio.
Iconismus Tomo III.Fol.161. inserendus.
FELICIBUS AUSPICIIS FERDINANDI III CAESARIS AUGUSTI
OBELISCUS
Omnium quos AEgyptus protulit maximus, Quem Ramesses Rex, Sothis filius, Thebis erexerat annis ante Christum 1297, Constantinus Magnus Caesar loco avulsum quem Costantinopoli destinarat, Morte præventus Alexandria reliquit, anno post Christu 315; Constantinus vero Augustus Alexandria avectum Romae in Circo maximo Constituit anno post Christum 341. Hunc deinde temporum iniuria Sepultum eruit, et in Campo Lateranensi Erexit Sixtus V. Pont. Max. anno post Christum 1587. Quem tandem ab immemorabili tempore multum, reddidit eloquentem.
FERDINANDUS III CAESAR AUGUSTUS.
Interprete Athanasio Kirchero Soc. JESU.

Continet Obeliscus hic a basiusque ad pyramidion palmos 130. ipsum verò pyramidion palmos 14. qui additi faciunt palmos 144. totius obelisci altitudinem. Latera maiora boreale et meridionale inferioris basis palmos continent 13 1/4 minora orientale et occidentale 12 1/3; Latera verò maiora superioris basis palmos 9 1/4; minora 7 3/4; atque adeo totius molis crassities et soliditas continet palmos 15129 cubicos id et 1031029 libras pendet.

  1. In alto a destra si legge "Icomismus tomo III fol. 161 inserendus", riferito al volume terzo dell'edizione del 1654 dell'opera 'Oedipus Aegyptiacus' di Athanasius Kircher.
This page contains the following annotations: