Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/78

From GATE
There was a problem when proofreading this page


vero se vocant Chaldeos neque frustra, lingua enim elegantissima et vetustissima qua libros sacros, et profanos conscriptos tenent , proxime abest a Chaldea, seu Assyria. Quae iisdem pene verbis P. Nicolaus Codignus refert. l. de rebus Abyssinis c. 17.

Porro Colonias multas ex Assyria in Aethiopiam traductas, et lingua Chaldaica etiam temporibus Iustiniani eas usas esse refert vetus historia Ecclesiastica, et ex eadem Nicephorus l. 9. c. 18. Eos vero eadam historia Ecclesiastica Auxumitas vocat, a regia nomine , cuius etiam Ptolomaeus meminit; ipsi vero teste Aluarez vocant Chassumu. Verum Nicephorum de his audiamus. Porro, inquit, ex India, et Arabia magna ad Auxumitas Aethiopas Theophilus est progressus qui in primis rubri maris littoribus habitabant, quod Oceanus sese ut illi insinuas, efficit, quod sane rubrum mare in maximam longitudinem protensum, in duos dividitur sinus. horum alter quidem ad Aegyptum exundans procedit, ubi etiam nomen sibi suum ferre definit, quem antiquitas filii Israel Aegyptios fugientes siccis pedibus transiere[1], alter ad Palaestinam excurrit prope urbem, cui vetus nomen est Aela. In rubri istius maris partibus exterioribus ad sinistram Auxumitae sunt, quorum metropolis est Auxumis. Ante bus vero ad extimum pertingentes

  1. Forma sincopata per 'transivere'.