Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/77

From GATE
There was a problem when proofreading this page


apud Aegyptios, et Aethiopes in hunc diem (ut Franciscus Aluarez tradit) adhuc superstites. Quod et Sacerdotes Abyssini, (quibuscum maxima mihi hic Romae, dum haec scribo, commercium est, quorum et nomina sub censura Aethiopica huius libelli reperies) testantur. Aiunt enim, libros suos, et sacra volumina duplici quindam charactere a Monachis Abyssinis fuisse conscripta; Quaedam antiquo Suriano (quem et Sanctum ob causam paulo post indicandam vocant) quo soli Sacerdotes et doctiores olim utebantur; caetera vulgari et comuni, quo in hunc diem omnes Abyssini promiscue, cuiusmodi et nos in hoc opuscolo passim exhibemus, utuntur atque hosce characteres illius linguae proprie Aethiopicae esse, quam Geets, idest liberam vocant, quod a nulla alia (ut gloriantur) originem duxerit: illos Surianos esse, sive Chaldaicos, a quibus Aethiopica lingua non a paucis postmodum Chaldea, seu Assyria appellata fuerit.
Suffragantur in his omnibus opinioni meae Authores non vulgares, C. Baronius. Author Chronici Alexandrini, Zonaras, Cederenus, Franciscus Aluarez, aliisque quibus adstipulatur Scaliger l. 7. de emendatione temporum. Arabes, inquit, vicini hodie eos vocant habaschi et nos inde Abassenos, vel ut aliis Abyssinos, ipsi