Oceanum Orientem versus, Assyrii, apud quos etiam hanc appellationem habeat, quos Alexander Macedo, è Syria pulsos, Colonos eo deduxit. Ii ad hoc usque tempus patria utuntur lingua. (Quae est Syriaca.) haec Nicephorus. Atque his ita probatis certe non video, cur quispiam de lingua Syra Ecclesiae Copto- Aethiopicae, seu Alexandrinae in sacris usitata dubitare amplius possit, cum et haec Ecclesia, cum Syriaca maximum nullo non tempore ultro citroque habueritcommercium; accedit quod verisimile sit, Ecclesiam dictam Syram linguam tanto didicisse ardentius, quanto et ipse lingua, utpote ore Christi nobilitata, et excellentior erat et sacratior. Quod vero huius eiusdem linguae nominumque quorundam Aethiopibus, uti et Aegyptiis, Syrisque usitatorum, non in Asiae tantum remotioribus regionbus, sed et usque adeo in ipsa India, extimoque Sinarum regno in hunc diem vestigia reperiantur, res haud dubio omni admiratioe digna est, monumenta inquam Evangelii quondam in Chinam transportati, partim Sinicis, partim Syriacis literis conscripta, una cum eorum nominibus qui ibidem dicti Evangelii fuerant praedicatores, qui quidem alii( uti è sequentibus patebit) non erant, nisi Syri, Aegyptii, Coptitae, et Aethiopes; quae vero haec fuerint monumenta, et quomodo in Chinam pervenerint in gratiam curiosi
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/79
From GATE
This page has not been proofread