trutinatis, quid de singulis sentiendum, statuendumque; sit, patefiat.
Primi itaque qui (τò κόπτος) cum voce (Aegyptus) passim confundere solent; aliam opinionis suae rationem non adducunt, nisi solam affinitatem, quam vox Arabica Kopti, et Copta vox , aut , tum sono, tum significatione obtinent ad vocem (Aegyptus) Verum hosce infirmo fundamento inniti, nemo non videt. Nam si dicta vocabula paulò pensiculatiùs discutiantur, affinia quidem ea, et ὁμόφωνα; non ὁμόνυμι esse reperientur. Nam ijs, qui vel extremis labris, dictarum linguarum elementa degustarunt, compertum esse existimo; hanc vocem hoc loco propriè Aegyptum, nec lingua Copta; nec (Kopti) Arabica significare. Cum Aegyptum Coptitae propriè denotent per dictionem ; quemadmodum eandem per dictionem (Meíra) significant Arabes; patent haec luculenter ex Onomastico nostro Copto arabico; cuius Author, quandocunque rerum ad Coptitas pertinentium titulos in Onomastico dicto Copto - arabicè ponit; nequaquam Mesra, vel χῄμι, quibus verbis caeteroquim Aegyptum propriè dictam indicat, utitur. Sed et Copti, queis nihil aliud nisi Coptorum , seu Coptitarum in Aegypto sectam vult significare. Sic titulus
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/38
From GATE
There was a problem when proofreading this page