Menses Copticos, non Aegyptios denotat.[1]. Cui et arabica versio consonat; quae dictum Copticum interpretatur hoc est menses Copticos[2] non videlicet menses Aegyptios.[3]. Pari ratione Onomasticon Copto - arabicum numeros Coptitarum, non appellat hoc est numerum Aegyptium [4]; sed seu numerum Copticum [5]. Uti et Arabes [6]. Multa similia thesaurum linguae Coptae voluenti occurrent; χῄμι itaque etymo deducto à primo Aegypti cultore Chamo Noëmi filio, siquidem Beroso credimus, propriè lingua Copta Aegyptum significat [7];Quemadmodum in Arabica lingua Mesra, à Misraim Chami filio deducto nomine; Priori subscribit Plutarchus libro de Osiride, et Iside in quo Aegyptum antiquis seculis Χημιαν, hoc est vas , a nigrore nimirum et pinguedine terrae vocatam ait.Posterius, Arabes, Chaldaei, Syri, Aethiopes, Armeni, Persa, omnes denique Orientales populi communi consensu asseverant. vero et Kopti, proprie ab urbe Coptos, Originem deduxere [8].Unde et linguam Coptam, etsi eandem cum antiqua Aegyptia faciamus, negamus tamen a voce Aegyptus eam derivatam, sed ab urbe Coptus, et non secus ac Latinam lingua a principe urbe Roma, Romanam
- ↑ Marginalia: 'Niabotme meggiptios'
- ↑ Marginalia: '.Alfchahur elKaptihe'.
- ↑ Marginalia: 'Alfchahur almefriin'.
- ↑ Marginalia: 'Piaritmos nichemi'.
- ↑ Marginalia: 'Piaritmos viguptios'.
- ↑ Marginalia: 'Alhhefab elKopti'.
- ↑ Marginalia: 'Chemi derivatur a chamo, et Mesra a Mitsraim eius filio'.
- ↑ Marginalia: 'Meses Aegyptiorum antiquorum et lingua eorum ab urbe Coptana vocatur Copta; sicuti Menses et lingua Latinorum ab urbe Roma dicitur Romana'