Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/37

From GATE
There was a problem when proofreading this page


CAPUT I. De Etymo vocis Coptos

Etymorum, vocumque; peregrinarum perperam intellectarum imperitam explicationem magnis passim erroribus scriptores implicuisse, ut alia multa eruditorum monumenta, ita et illi demonstrant, qui vocem , in rerum diversarum sententiam distraxerunt. Atque ij quidem, qui hoc vocabulum, , idem esse volunt cum voce (Aegyptus) frigidis sanè coniecturis fulti, exiguos monstrant, ut postea videbimus in Arabicae, et Coptae linguae cognitione progressus. Alij vero, qui eius etymon ab eo Rege, qui primus Mitsraim, Aeriam aut Oceaniam antiquitùs dictam, Aegypti nomine insignivit, quemque; Aegyptij, teste Leone Africano, vulgari lingua Chibth appellant, deducere volunt; eo longius à vero aberrant, quanto inter Coptos, et Chibth maior censenda est differentia: Alij denique qui totius vocis huius ἐτυμολογίαν ab urbe Coptos derivant, prae reliquis videntur, ita loqui fas sit, . Veruntamen cum singulis iam recensitis opinionibus, rationes utrinque non incongruae occurrant; visum fuit eas hic ad examen revocare; ut eorum rationibus et argumentis primo