musarithmi imae voci potissimum competentes,eodemque prorsus modo componuntur,uti supra in Contrapuncto simplici docuimus. Sed demus exemplum.
Si quis componere velit supra hoc thema, Laudate Dominum omnes Gentes ; is primo accipiat sex syllabarum columnam; et quoniam Laudate Dominum sexsyllabicum est penultima brevi ; accipiat in columna secunda quemvid musarithmum; deinde Tabulam primi, secundi tertii, aut cujuscunque tendem toni: et in palimpsesto ordinatis Clavibus unicuique voci competentibus juxta modum ibidem traditum, signet pentagrammum Bassi suis punctis. Sit ver. gr. musarithmus pro Laudate Dominum hic, 5 3 1 5 5 1 ; pro omnes Gentes vero tetrasyllabo sit hic , 8 4 5 1; sitque Tonus VI. assumptus. Quaere in Tabellis Tomorum VI.Tonum . Et vide quibus Clavibus in Bassi pentagrammo respondeant musarithmi praedicti , et juxta Clavem in lineis spatiisque imprime puncta ; quibus unam ex sex seriebus notarum infra scriptarum impones , uti in exemplo sequenti patet.
Super hunc Bassum quotlibet rursus alias voces componere poteris hoc pacto.
Primo. Accipe ante te quatuor baculos grassiores, caeruleo colore imbutos, in quorum frontibus Claves A B C D E F G signatae sunt, una cum numeris harmonicis, et consonantiis per puncta nigra indicatis.
Secundo. Accipe baculum ejusdem Classis, nigro colore imbutum,
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/991
From GATE
This page has not been proofread