ejusque ope in palmimpsesto, aut alia quavis charta, praecise quatuor vocum pentagramma delinea, una cum Clavium scala unicuique competente , uti in sequenti exemplo patet.
Tertio. Accipe baculum C, quia prima nota Bassi praecedentis est in C, illumque applica supra C in pentagrammo Bassi. Deinde vide,in quas lineas aut spatia incidant in reliquis vocibus Tenoris, Altis, et Cantus puncta in baculo signata; unumque ex iis, quodcunque volueris, selige, ac imprime in subjecta linea,aut spatio Tenoris, una cum numero ei adjuncto, alterum in linea aut spatio Alti, tertium in linea aut spatio Cantus.
Quarto. Punctis itaque impressis in tribus vocibus, accipe deinde baculum A; et applicata Basis Clave A supra, signabis in singulis vocibus in palimpsesto puncta in iis lineis aut spatiis, in quae assumptae punctorum lineae aut spatia baculi inciderint. Hoc peracto,applica baculum F spatio Bassi in F, et reliquarum vocum puncta tangent lineas in palimpsesto, in quibus unum ex iis punctis assumentsum est, quae lineis in singulis vocibus respondent, adjunctis numeris,ut in tertio discrimine chartae exempli sequentis vides factum.
Quinto. Accipe rursus baculum C , quia sequentes notae Bassi in C positae sunt; eoque supra C applicato un pentagrammo Bassi, imprime punctum in singulis vocibus superioribus, cum adjunctis numeris;numeri enim hi significant,3 quidem tertiam,e vero quintam, et 8 octavam,quae sunt omnium perfectissimae consinantiae. Et sic, assumptis semper iis baculis, qui Claves Bassi referunt, donec totam cantilenam absolveris, procedes,uti in exemplo sequenti videre est.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/992
From GATE
This page has not been proofread