Hoc pacto in caeteris tam Euripidaeis, quam Archicochicis versibus harmonice componendis procede.
Nota tamen discrimen Tabellarum. Quatuor Euripidaeis et Anacreonticis signatae, et croceo seu flavo colorr caeruleo tinctae serviunt Contrapuncto florido seu artificioso pro iisdem Euripidaeis. Item quatuor viridi colore tinctae serviunt Contrapuncto simplici pro versibus Archilochicis et Sapphicis : aliae quatuor, subcaeruleo colore tinctae serviunt Contrapuncto florido seu artificioso pro iisedm Euripidaeis. Item quatuor viridi colore tinctae serviunt Contrapuncto simplici pro versibus Archilochicis et Sapphicis : aliae quatuor subcaeruleo colore tinctae serviunt Contrapuncto florido in iisdem Archilochicis et Sapphicis versibus.
br>
br>
HIc modus componendi constitit in hoc, ut dato Basso, quis super eum quotlibet voces componere possit, Bassus autem ita componitur.
br>
INvenitur in decimo Loculamento in fine baculus grassior, albo colore imbutus, in quo in una parte ponuntur trisyllaba, tetrasyllaba, pentasyllaba penultima longa, et penultima brevi, una cum notis musicis: in altera vero parte postica sexsyllaba, heptasyllaba, octosyllaba penultima longa in una columna, et in altera penultima brevi. Singula autem polisyllaba habent sibi subscriptos sex musarithmos,cum totidem notarum seriebus; et sunt