This page has not been proofread
Deinde incipe a Cantu, prima nempe serie numerorum, et vide quibus hi numeri Clavibus respondeant in Tabella Toni II, (hunc enim retinuimus,) et has quaere, uti prius,inter scalares lienas Clavium, singulas punctando. Punctis signatis, supra puncta pone notas, quae in positca parte Tabellae sunt positae, et respondent quatuor seriebus numerorum, ita ut quot puncta signasti in prima serie, tot notae in prima linea posticae partis reperiantur. Has singulis ordine punctis superimpones, et habebis melodiam confectam, ut in exemplo hic apposito patet.