Aucti lumine dicuntur Planetae, cum recedunt a Sole, vel Sol ab eis, tanto recessu, quantus sufficit, ut non obstante fulgore Solis conspicui sint. Minuti lumine, quando accedunt ad Solem, vel Sol ad eos, ideoque lumen eorum ob fulgorem Solis minuitur. Combusti sunt, quando sunt sub radiis Solis, ideoque lumen eorum ob Solis fulgorem evanescit. Ex his patet, Venerem ac Mercurium esse in maximo augmento luminis, quando sunt in maximis digressionibus a Sole, tametsi tunc dichotomi tantum appareant: tres autem superiores, quando sunt in oppositione.
His praemissis videamus, quas virium mutationes tribunae Auctores Planetis pro vario ad Solem situ. Incipimus a Luna.
Ptolemaeus Lib. I. Quadripart. Cap. 6. tribuit Lunae ad Solem quatuor status. Primus est a ad primam , in quo ait esse magis humidam, quam calidam. Secundus est a prima ad ; in quo est magis calisa, quam sicca. Tertius est ab ad secundam ; in quo est magis sicca, quam frigida. Quartus est a secunda ad ; in quo est magis frigida, quam humida. Hinc aiunt aliqui, ut diximus Cap. 5. §. 1. Lunam menstruo spatio Zodiacum percurrendo praestare idem fere in sublunaribus, quod Sol spatio annuo percurrendo eundem; ideoque primum Lunae statum comparant veri, secundum aestati, tertium autumno, quartum hyemi.
Ab his tamen longe discedit Antonius Reita Lib. 4. Oculi Enoch & Eliae, Cap. 7. Memb. 1. ubi primum Lunae statum, a coniunctione usque ad primam quartam, comparat hyemi, & ait esse frigidum & humidum: secundum statum a prima quarta usque ad oppositionem veri, & ait esse calidum & humidum: tertium ab oppositione seu plenilunio usque ad secundam quarta usque ad coniunctionem seu novilunium autumno, & ait esse frigidum & siccum. Ego cum prioribus sentio.
Idem Ptolemaeus ibidem tribuit Planetis superioribus, videlicet , , , similiter quatuor status seu situs. Primus est ab ortu matutino, seu a , usque ad stationem primam; & tunc sunt humidi, & humectant: secundus a statione prima usque ad exortum
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/879
From GATE
This page has been proofread