quo rectius incidunt. Item eo magis iidem radii debiliantur in agendo, quo magis Terra inter agens & passum interponitur. Quod autem de Sole & Luna diximus, de aliis quoque Planetis intelligi par est: omnes enim quo magis appropinquant nostro Zenith seu vertici, sive motu diurno, ab Oriente in Occidentem, sive proprio a Tropico hyberno, versus aestivum, eo fiunt robustiores in agendo, & e contrario eo debiliores, quo magis utro libet motu ad Nadir nostrum accedunt.
Verum tamen est, intensionem praedictara saepe impedita ac perturbari ab aeris accidentibus, praesertim vaporibus, exhalationibus, ventis, & similibus. Item a configuratione cum aliis Planetis.
Planetae respectu situs ad Solem dicuntur superiores, inferiores, orientales, occidentales, aucti & minuti lumine, combusti &c. Superiores & inferiores qui sint, diximus supra Cap. 3. Nunc exponendae reliquae conditiones. Ultimur autem explicationis graria hypothesi excentricorum & epicyclorum, tametsi revera tales in coelo orbes aut circuli nulli sint. Supponimus praeterea tanquam notum, quid sit aux, quid oppositum augis, quid apogaeum ac perigaeum excentrici ac epicycli. Itaque
Orientales ac matutini dicuntur, quando mane oriuntur ante Solem; Occidentales ac vespertini, quando vesperi post Solis Occasum occumbunt , , a , usuqe ad cum , in sinistro Epicycli semicirculo, quae est ab auge ad oppositum augis, sunt orientales: at ab , usque ad in dextero Epicycli semicirculo, quae est a perigaeo ad apogaeum, sunt occidentales.
& a perigaea ad apogaeum cum [[File:Sun symbol.svg|x25px|Sol], in dextero Epicycli semicirculo, sunt orientales: at a apogaea ad perigaeam, in sinistro semicirculo, sunt occidentales.
post conjunctionem cum Sole, dum crescit, usque ad oppositione, occidentalis est; post oppositionem, dum decrescit, usque ad coniunctionem, orientalis.