Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/877

From GATE
This page has been proofread

Vires Planetarum intenduntur ac remittuntur pro maiori aut minori distantia a Terra.
Nam cuiuslibet agentis virtus propria, dum agit in distans a se, eo est debilior, quo longior est distantia; eo fortior, quo distantia brevior, ut patet manifeste in virtute calefactiva & illuminativa Solis & ignis, frigefactiva nivis, humectativa aquae, & in aliis similibus. Haec si vera sunt, debiliores sunt Planetarum vires, dum versantur in apogaeis, quam in mediis distantiis; & debiliores in his, quam in perigaeis; sive ex Ptolemaica Hypothesi moveantur in Excentricis & Epicyclis, sive in coelesti expanso nunc magis, nunc minus a Mundi centro distantes, suos diurnos circulos aut spiras describant. Non recte ergo Antonius Maria de Reita in Oculo Enoch & Eliae Lib. 4 Cap. 7. Memb. 2. Ait, Saturunum, Jovem, & Martem in suorum excentricorum apogaeis, id est, maxime a Terra distantes, esse potentiores, humidiores, frigidiores, & minus calidos, ob maiorem a Sole distantiam; in perigaeis vero esse imbecilliores. Erroris causam praebuit Cardanus, qui scribit, quod omnes Planetae iuxta excentrici & epicycli apogaeum puriores, feliciores, & meliores sint, quia magis primae Sphaerae, quam dicit esse perfectionem omnium, proximiores sint. Sed aliud est, esse puriores, aliud robustiores Planetas. Imo ipsemet Cardanus expresse fatetur, ipsos esse tunc minime robustiores, sed in oppositio situ.

Vires Planetarum intenduntur ac remittuntur pro maiori aut minori elevatione supra, & depressione infra Horizontem.
Docet hoc experientia, & suadet recta ratio. Experimur enim, Solem & Lunam efficacius effundere qualitates suas sensibiles, versantes supra, quam infra Terram; et eo intensius ac remissius, quo magis supra aut infra sunt. Et ratio est, quia radii quo obliquius incidunt, eo debilius agunt; eo vero potentius agunt,