Veneri, Lunae calidus & humidus redditur, ideoque temperatum & beneficus.
Luna ab caloris pavitatem, humidique exuberantiam, iudicatur parum benefica, parumque fortunata. Dum tamen lumine est plena, satis caloris pro humidi ratione acquirit, ac propterea maxime benefica censetur.
Negant plerique antiquiores, qualitates enarratas, calorem, frigus, humiditatem, siccitatem, revera inesse Planetis; voluntque illos solum praeditos esse virtute quadam qualitatum illarum effectrice; ad eum modum, quo vinum, piper aliaque aromata calida dicuntur, non quod in se calorem formaliter continenat, sed quod virtutem habeant illum in subiectis aptis excitanti. Alii revera & formaliter calidos, frigidos, humidos, siccos Planetas asseverant. Rem examinabimus alibi si per vitam & sanitatem prorogatam licebit; interim legatur Prodromus noster in Mundum Mirabilem, aut Iter Exstaticum P. Kircheri, aut Astrologiae Gallicae Morini Liber nonu.
De Planet arum viribus circa aeris mutationes, ratione intensionis qualitatum nativarum.
Planetarum vires intendi ac remitti temporibus variis, patet ex effectuum in sublunari hoc Mundo productorum varietate. Haec autem intensio, ut experientia docuit Astrologos, fit praecipue ratione maioris aut minoris a tellure distantiae, maioris aut minoris supra Horizontem elevationis, majoris, aut minoris ad Solem vicinitatis, aliud in coelo situs ac statu &c. Singula capita explicabimus brevissime. Intelligimus autem, vires Planetarum intendi ac remitti, dum intensiorem aut remissiorem effectum in sublunaribus producunt.