Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/875

From GATE
This page has been proofread
Lunae natura, & qualitates nativa.

Luna multorum humida, & non modice frigida natura sua est. Unde potentissime sublunaria sibi symbola commovet, & uti Sol singulis annis quatuor tempora, ita ipsa singulis mensibus quatuor similes aeris mutationes efficit, ut in praecedentibus dixi, prout videlicet varie cum Sole & Planetis aliis configurata est. Bono coeli loco constituta, pluvias procreat copiosas, camporum fertilitatem, frugum ac fructuum abundantiam. Malo loco constituta, & sinistre configurata cum aliis, nimias causat pluvias, aquarum inundationes, morbos hominum & animalium, corruptiones fructuum, ac similes sinistros effectos.

Annotatio I.
Quinam Planetae, & qua de causa, dicantur benefici, malefici, dubii.

Ex dictis constat, quosda Planetarium beneficos, alios maleficos, alios censeri ac dici dubios ex naturis eorum.
Jupiter & Venus, quia temperate humidi & calidi, sunt benefici & fortunati; magis tamen Jupiter, quam Venus, quia in illo calor perfecte dominatur humido; in hoc minus perfecte. Hinc Jupiter Fortuna major, Venus Fortuna minor appelatur, ut diximus.
Saturnus & Mars exitiales & malefici sunt, quia qualitates animalium & vegetabilium naturae noxias influunt; frigus scilicet nimium, & nimiam caliditatem ac siccitatem: Magis tamen noxius est Saturnus, ob frigiditatem nimiam, quam Mars, ob nimiam caliditatem ac siccitatem hinc Saturn Infortuna maior, Mars Infortuna minor dcitur.
Sol & Mercurius ancipitis ac media natura iudicantur. Mercurius enim, dum Soli aut Marti copulatur, siccus efficitur; sum iungitur Saturno, apparet frigidus; & ob id in in utroque casu censetur intemperatus & maleficus. Quando vero iungitur Jovi,