Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/826

From GATE
This page has not been proofread


Astronomica sunt, quae complectitur, uti ex dicendis patebit.
Primum ergo summatim, quidquid in Loculamento ac Libello septimo reconditur, explano; deinde ipsum Libellum cum Tabellis emaculatis propono.

PARS PRIMA.


Explicatio Loculamenti septimi


ASTROLOGICI.


CAPUT I.


Tabellae Loculamenti septimi pro operationibus Astrologicis summatim proponuntur, et explicantur.


Tabellae Loculamenti septimi.

QUatuor Tabellarum Classes continet Loculamentum septimum, ad rerum partim Astronomicarum, partim Astrologicarum notitiam quandam, facili ac jucunda methodo nanciscendam, pertinentium.

Prima Claßis complectitur Tabellas quatuor, dentatas in vertice, et hisce characteribus in antica facie notatas,; quorum tres priores sunt notae seu signa Saturni, Jovis, Martis, Capitis et Caudae Draconis, sive Nodorum Lunae, ut Astromoni vocant. Signis his sunjectae imemdiate sunt litterae G.M.S. Quae significant Gradus, Minuta, Signa. Litteras sequuntur viginti et una series numerorum ac variorum Zodiaci Signorum. Indicant dictorum trium Planetarum ac Nordum loca in Zodiaco in principio uniuscujusque annii ex viginti et uno, ab anno 1660 usque ad 1680 inclusive, in quo videlicet Zodiaci Signo, et quoto Signi gradu ac minuto reperiantur. Numeri desumptu sunt ex Ephemeridibus Andreae Argoli, sed anno 1668 prorsus corrupti, quia