per inadvertentiam Amanuensis pro Januario exscripsit Februarium. Falsos ergo sustulimus substitutis veris. Anticam hanc faciem Tabellarum exhibet RRIMA CLASSIS Tabellarum,quae sequitur. Tabellis praeximus aliam Applicatoriam annorum Christi, cujus mentio sit in sequenti Libello, et in Loculamento desideratur.
In postica earundem Tabellarum facie vertices iterum praeferunt praedictorum trium Planetarum Characteres cum subjectis numeris Graduum ac Minutorum, qui praecedentis faciei numeris addi debent singulis diebus et mensibus, ut habeatur Planetarum locus in Zosiaco. Addita est Tabella Applicatoria, continens nomina mensium, distrinuta in duodecim Loculamenta. Posticam hanc Tabellarum facim exhibet eadem sequens PRIMA CLASSIS.
Secunda Classis complectitur Tabellas tres dentatas in vertice, una cum alia quarta Applicatoria itidem dentata. Trium priorum prima continet in facie antica singulorum Zodiaci Signorum naturam;in postica tempus seminandi ac plantandi per annum. Secunda dovet in antica,quibus humoribus et membris humani corporis respondeant soingula Zodiaci Signa; in postica tempos caedendi ligna. Tertia in antica facie docet, quibus temporibus, seu sub quibus Zodiaci Signi minunadus sit sanguis diversorum temperamentorum personis in postica, quando.et quibus sumenda medicina. Applicatoria habet in utraque facie Zodiaci Signa,in duodecim Loculamenta distributa. Utramque faciem habet SECUNDA CLASSIS Tabellarum,quae sequitur.
Tertia Classis habet Tabellas quotuor,et unam Applicatoriam dentatas omnes in vertice , signatas utrimque aut vertice , aut in plana superficie , notis Planetarum , et trium inter illos aspectuum , videlicet Characteribus. Utramque faciem ob oculos ponit TERTIA CLASSIS Tabellarum,quae sequitur. Ex his Applicatoria docet in utraque facie singulorum Planetarum qualitates; et quibuscum et quatuor anni stationibus,vere,aestate,autumno,hyeme, symbolizent. Reliquae indicant, quas in inferiori
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/827
From GATE
This page has not been proofread