non immerito Prognosticatriz, sive Divinatrix, ac Judiciaria dicitur, quoniam officium ejus propprium est, diuturnis ac saepe repetittis experientiis vires atque effectus stellarum, erraticarum praecipue , accurate scrutari; quas in elementis ac elementatis corporibus mutationes, pro vario in coelis positu excitant, notare;regulas de temperamentis et inclinationibus humanorum corporum Medicis, de aureae Mutatione, ventorum, pluviarum, siccitatum, sterilitatum eventu Agricolis ac Nautis praescribere; ipsos eventus futuros longe ante praenuntiare. Hos intra limites si se contineat, nec liberi arbitrii hominum arcem involet, laudabilis est, nec indigna, cujus etiam Princeps notitiam aliquam anciscantur. Cujus notitiae Principi suo instillandae septimum Loculamentum concinnavit Organi Auctor, variisque instrixut Tabellis, et peculiari Libello explanavit. Tamen si vero et Loculamaento et Libello praedicto Astronomiae sive de Motu Planetarum titulum praefixerit, fortasse quia Tabellarum pars Astronomiae ac Planetarum motui, certis temporibus deprehendendo deputata est: malui tamen Libro huic Astrologiae epigraphen praefigere, quod pleraque Astrologica potius quam
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/825
From GATE
This page has not been proofread