Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/729

From GATE
This page has not been proofread


Tabula continet partes umbrarum projectarum in planum Horologii Polaris superioris. Partes projectae in planum inferius hora 5ta, 4ta , etc. matutina, et hora 7ma , 8va etc. vespertina, sunta aequales partibus projectis hora 5ta,4ta etc. vespertina, et hora 7ma, 8va etc. matutina in plano superius.
Ex hac Tabula desumptae sunt duae illae viridi colore rinctae, de quibus Auctor Organi in Libello 5.§.8.
His expositis, sic inscribes ex hac Tabula, sive ex duabus Tabellis Organi modo citati, parallelos Solis in Signorum duodecim initiis existentis , Horologio Propositione I. descripto. Quod autem dico de citato Horologio, intelligi debet de quovis alio.
I. In lineam LM indeterminatae longitudinis,transfer longitudinem styli praecedentis Horologii , seu segmentum EF aliquoties, adscriptis numeris ut Fogura monstrat. Primam partem LN divide in duodecim aequales particulas, quarum quaelibet in alias 60 intelligatur subdivisa esse.
II. Inscripturus Horologio Tropicos Cancer-20px.png et Capricorn-20px.png, selige columnam,quae in vertice gerit signum Cancer-20px.png, in calce Signum Capricorn-20px.png, et vide, quot particulae umbrae competant horae 12mae, quot horae 1mae et 11mae, quot horae 2dae et 10mae etc. Invenies horae 12mae competere par. 5. mi. 13; horae 1mae ac 11mae par. 6. min.17; horae 2dae et 10mae par. 9. min.11 etc.
Itaque accipe ex linea LM partes 5. 13. easque ex puncto E Horologii transfer utrimque in lineam horae duodecimae, et nota puncta cc. Iterum accipe circino ex eadem linea LM par.6.17. easque ex eodem puncto E transfer utrimque in lineas horae primae et undecima, et imprime puncta dd. Rursus accipe par. 14. 5. ex linea LM, easque transfer ex E utrimque in lineas horae secindae et decimae, imprimendo puncta ee. Eodem modo invenies in lineis hoprae tertiae et nonae puncta ff, in lineis horae quartae et octavae puncta gg, in lineis denique horae quintae et septimae puncta hh. Puncta inventa conjunge lineis curvis, et habebis infra quidem AEquinoctialem ad partes B Tropicum Cancri, supra vero Tropicum Capricorni.