Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/728

From GATE
This page has not been proofread


Ex iisdem Tabulis desumpta est sequens Tabella, quae continet partes umbrae , quas stylus ex puncto E praecdentis Horologii normaliter erectus, et in 12 partes divisus, projicit in partem Horologii seu Orientalem, seu Occidentalem, seu Septentrionalem, seu Meridionalem, in Horologio Polari; Sole existente in initio Signorum Zodiaci.
Eadem Tabula servit etiam pro utroque Meridiano Horologio , si hora 12ma Plaris mutetur in 6ma, et hora 1ma atque 11ma in 5tam et 7mam etc. prout ad latera Tabulae numeri positi monstrant.
Tabula Latitudinis umbrarum ad inscribendos arcus Signorum Zodiaci Horologis Polaribus ac Meridianis. Numeri umbrarum significant partes ad minuta umbrae, quam projicit stylus puncto E Horologii praecedentis normaliter infixus, a dicto puncto E, seu loco styli, in lineas horarias Horologii, Sole existente in Signorum initiis,posito stylo diviso in partes duodecim. Partes umbrarum sunt aequales partibus styli. Minuta partium significant sexagesimas partium,quoniam quaelibet styli et umbrae pars integra intelligetur subdivisa in alias 60.