Horologii futuri transfer utrimque in Aequinoctialem , versus C et D, notando uboque puncta. Verbi gratia , pro punctis horae 1mae et 11mae transfer ex E in utramque partem usque in a et a particulas 2 sumptas ex linea GH: pro punctis vero horae 2dae ac 10mae particulas 5 , pro punctis horae 3tiae et 9nae particulas 10 etc. transfer utrimque in b et b et c.
V. Per omnia puncta inventa duc lienas rectas lubitae logitudinis, paralellas Meridianae AB, terminandas tamen per Tropicos modo postea dicendo. Numeros adscribe, ut vides in Figura.
VI. Ex puncto E erige perpendiculariter stylum aequalem rectae EF. Aut ex duobus punctis FF, vel aliis quibuslibet in linea AB assumptis, erige duos stylos dictae altitudinis, eisque superpone fulcrum, ut fiat quasi patibulum. Solus apex umbrae styli recti, tota vero umbra fulcri,monstrabunt horas,si Horologium habeat suum sebitum situm supra Cap. 9. explicatum.
Arcus Signorum ZOdiaci inscribere Horologio Polari per umbrarum latitudines.
SUpra Lib. 2. Cap. 3. cum ageremus de dimensione altitudinum Verticalium oer umbram,tradididmus modum inveniendi proportionem inter umbram et gnomonem seu stylum umbram projicientem , data quavis altitudine Solis supra Horizontem, sive stylus sit divisius in partes 10, sive in 12, vel in quolibet alias numero partes. Hac arte Daniel Santbech in Problematibus Astronomicis,P. Clavius in Lib. 5. Gnomonices, P. Kircherus in Arte Magna Lucis et Umbrae Lib. 3. par. 2. Probl. 9. et alii, construxerunt Tabulam umbrarum tam rectarum, quam versarum, ad omnes gradus altitudinum Solis supra Horizontem, posita divisione styli in partes duodecim. Ex quibus Tabulis (quae generales sunt, et omnibus climatibus accomodatae) data altitudine Solis quovis hora,reperitur primo statim intuitu proportio umbre cum gnomone seu stylo in 12 partes diviso.