horariae, et Horologium Horizontale delineatum. Verbi gratia, pro punctis horae 11mae et 1mae transfer ex I utrimque Tangentem 2 ,pro punctis 10mae et 2dae transfer Tangentem 5 , pro pinctis horae 9nae et 3tiae transfer Tangentem 10 etc.
Horologi Horizontale per Tangentes et Secantes. Vide Figuram praecedentem.
I. DUc lineam EF lubitae longitudinis,ex eaque abscinde decem particulas EG, cujuscunque magnitudinis (quo autem minores fuerint, eo melus erit.) Deinde ipsi EG aliquot alias aequales abscinde, ut Ghhi, iK, Kl, etc.
II. Duc duas lineas perpendiculares, AB, et MN, secantes se orthogonaliter in ouncto I:quarum prior fit Meridiana, posterior Aequinoctialis.
III. Ex puncto I sursum in H transfer Secantem altitudinis Aequatoris in illo loco,pro construis Horologium,nempe in casu nostro Secantem graduum 42 , quae est partium 13 particulas, ex linea EF circino acceptas, transfer ex I in H; quod erit centrum Horologii.
IV. Per punctum H duc rectam KL,parallelam rectae MN; et habebis lineam utriusque horae sextae.
V. Ex dicta linea EF accipe circino Tangentes graduum 15, 30, 45 , 60, et 75 , quae sunt 2 , 5 , 10 , 17 , 37 , ut patet ex Tabula I. Tangentium distantiarum horariarum a Meridiano in Aequinoctiali , adsignata supra Cap. 16. §. 3. Has inquam Tangentes ex linea EF accipe , et transfer ex puncto I Horologii in lineam Aequinoctialem MN utrimque in aa, bb, cc, dd, ee.
VI. Ex centro Horologii H, per puncta aa, bb, cc etc. duo rectas lineas lubitae longitudinis, terminandas tamen postea, si velis, Tropicis Solis , aut alia ratione. Numeros horarios appone,ut Figura habet.