accipienda est, existat recta e regione Aurei numeri aut Epactae, accipiendae sunt aliae similes litterae,quae in columna litterarum infra Aureum numerum aut Epactam scriptae sunt.
EXEMPLUM I. Quaeris Festa mobilia anni 1668,proCalendario veteri. Aureus numerus est 16 , litterae Dominicales E et D. Elige litteram D ; eamque quaere in columna litterarumDominicalium, non e regione Aurei numeri 16, sed proxime infra illam. Invenies Septuagesimam cadere in 18 Januarii, diem Cinerum in 4 Februarii, Pascha in 22 Martii etc.
EXEMPLUM II. Quaeris eadem Fersta eiusdem anni 1668, pro Calendario novo. Epacta est 16, Litterae Dominicales A et G. Elige litteram G, invenia in columna litterarum non e regione Epactae 16; sed 12. Videbis Swptuagesimam cadere in 28 Januarii, diem Cinerum in 14 Februarii, Pascha in 1 Aprilis etc.
Alios modos per Tabulas inveniendi Festa mobilia, traditos ab Auctore Organi invenies supra in primaParte hujus Libri,et in Praeludio secundo Operis.
Cyclum Indictionis invenire.
PRaeter varios Cyclos, de quibus hactenus actum, est et alius, quem Indictionis Cyclum vocant, constans intervallo annorum quindecim, institutus olim a Romanis propter tributa pendenda. Sic autem definitur: Cyclus Indictionis, seu Indictio est revolutio 15 annorum solarium ad 1 usque ad 15, qua revolutione finita, iterum ad 1 reditur. Hujus Indictionis quoniam frequens etiamnum est usus in Bullis Pontificis, aliisque Scripturis publicis, lubet modum praescribere, quo quolibet anno currente reperirir queat quotus ejus annus in usu sit.