Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/570

From GATE
This page has not been proofread


Modus primus, Per Arithmeticam.


ANnis Christi adde 3, summamque inventam divide per 15: residuum indicat annum Cycli quaesitum, Quotus vero numerum integrorum Cyclorum ab ortu Christi praeteritorum. Si nullum est residuum , Indictio currens est 15.
EXEMPLUM I. Vis scire Indictionem , seu numerum Indictionis , anni 1670 , adde 3 , habebis 1673 : haec divide per 15 , invenies pro Quoto 111, at remanebunt 8. Ergo indictio praedicti anni est 8 , et elapsi sunt Cycli integri 111.
Ratio Regulae. Annis Christi additur ternarius, quia Christus natus fuit Indictione 4, quando jam tres anni integri ab initio novi Cicli fuerant elapsi.

Modus secundus, per Tabulam.


Constructio Tabulae. Construe Tabulam, ut sequitur.Anni centesimi (qui possunt extendi in infinitum) ponantur in capite supra numeros Indictionales,anni vero centum expansi ponantur ad latus vel sinistrum , vel dextrum.
Usus Tabulae facillimus est. Annorum centesimorum numeri Indictiones sunt 3 ,13, 8 , collocati immediate infra centesimos. Itaque annorum 300 , 600 , 900, etc. Indictio est 3 ; annorum 400 , 700 , 1000 etc. Indictio est 13; annorum 200 , 500 , 800 , etc. Indictio est 8.
Si anni centesimi adjunctos habent non centesimos, cujusmodi sunt 1666 ; quaere centesimos inter centesimos , reliquos adjunctos inter expansos; ab ills perge recta deorsum , ab his dextrorsum ; angulus seu loculamentum commune, in quo sit concursus , exhibet Indictionem quaesitam.
EXEMPLUM. Vis Indictionem anni 1666. Quaere annum 1600 inter centesimos, annum 66 inter expansos; ab illo perge deorsum,ab hoc dextrosrum: concursus fiet in loculamento numeri 4. Hic ergo est Indictio illius anni.