antiqui, quolibet anno Christi dato, quaere Aureum numerum illo anno currentem in prima ad sinistram columna : Quaesiturus vero eadem Festa Calendarii novi, quaere Epactam in secunda aut tertia columna. II. Ab invento Aureo numero aut Epacta descende ad litteram Dominicalem illius anni , in columna quarta repertam,accipiendo non illam,quae e regione Aurei numeri aut Epactae scripta est , (si forte e regione scripta est) sed proxime inferiorem. III. Habita littera Dominicali, e regione illius versus dexteram reperies in propriis columnis, per suprascriptos titulos indicatis, omnia Festa mobilia illius anni, una cum numero Dominicarum post Pentecosten usque ad Adventum.
EXEMPLUM I. Vis scire Festa mobilia anni 1666, pro Calendario veteri. Aureus numerus illius anni est 14 ; Littera vero Dominicalis G. Quaere in columna Aureorum numerorum 14; invenies e regione illius in columna litterarum Dominicalium litteram D. Ab hac littera descende usque ad G. Invenies e regione hujus litterae , in propriis columnis dextrorsum , Septuagesimam cadere in diem 11 Februarii, diem Cinerum in 28 ejusdem, Pascha in 15 Aprilis etc.
EXEMPLUM II. Vis scire eadem Festa ejusdem anni 1666, pro Calendario novo. Epacta praedicti anni est 24, littera Dominicalis C. Accipe in columna Epactarum Epactam 24, in columna vero litterarum Dominicalium litteram C,non illam,quae scripta est e regione dictae Epactae 25, sed proxime inferiorem, seu ultimam illius columnae. Invenies e regione Septuagesimam cadere in diem 21 Februarii, diem Cinerum in 10 Martii, Pascha in 25 Aprilis etc.
Notandum. In annis bissextilibus, in quibus duae litterae Dominicales in usu sunt , eadem Festa indaganda sunt per posteriorem litteram Dominicalem, quae nimirum in Alphabeto prior est, usumque habet post Festum S. Matthiae. Sed tunc,si Dominica Septuagesimae et diesCinerum inveniuntur in Februario post 25 Februarii, unus dies ipsis adjiciendus est. Praeterea in hoc etiam casu , si altera illa littera Dominicalis, quae pro anno bissextilibus