Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/567

From GATE
This page has not been proofread


et si duobus praecedit Pascha , duobus etiam praecedit Adventus etc. Usque ad numerum septenarium exclusive, ita ut idem semper maneat intervallum dierum 223 inter Dominicam Paschatis , et Dominicam primam Adventus; in quo intervallo septenarius habetur tricies et semel. Ergo demptis septem illis Dominicis , quae post Pascha usque ad Pentecosten inclusive numerantur; inter Pentecosten et Adventum relinquuntur 24 Dominicae. Quare praeveniente Paschate diem Sancti Georgii, tot Dominicae addendae erunt ad 24 , quot a Paschate usque ad eundem Sancti Georgii diem inclusive inveniuntur. Et quia Pascha ultra triginta duos dies , qui septenarium quarter tantum continent , retrocedere non valet, (vigesimus enim secundus dies Martii citimus ejus limes est) sequitur, numerum Dominicarum post Pentecosten non posse excedere numerum 28. Quod si Pascha post diem Sancti Georgii inveniatur, mox una perit ex numero 24 Dominicarum : nam etiamsi Pascha ultra diem 25 Aprilis non prolabatur, ut diximus, tamen quia litterae B et C diebus 24 et 25 Aprilis respondent , ipsae initium Adventus in 4&5 Decembris, qui iisdem litteris insigniti sunt, protrudere non possunt, eo quod idem initium tunc alias, et Festo Sancti Andreae viciniores, in diebus 27 et 28 Novembris fixas litteras B et C sibi assumat. Ergo cum non idem quod antea maneat intervallum, et nihilominus non plus una Dominica ex illo tollatur; sequitur, tunc numerum Dominicarum inter Pentecosten et Adventum esse tantum 23, eumque omnium esse minimum. Ita P. Paulus Guldinus Lib. 5 Calendarii Cap. 9. Regula XIV.

<center>Modus secundus, Per Tabulam.

COnstrue Tabulam pro utroque Calendario , ut sequitur,divisam in varias columnas; quae quibus rebus inserviant , suprascripti tituli indicant. Hanc Tabulam invenies etiam praefixam Breviariis et Missalibus Romanis.
Usus Tabulae hic est. I. Quaesiturus Festa mobilia Calendarii