Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/557

From GATE
This page has not been proofread


producantur ita ut dies 15 Aprilis dicatur 46 Martii) sequitur, si ex eo alteruter ordo continue detrahatur, reliquum fore alterum ordinem. Sed iste numersu, quando Epacta non est major, quam 26, est 47 (tantum enim sit, si 21 Martii ad Epactam 26 adjungas, aut 22 Martii ad Epactam 25 etc.). Ergo si Epactas non excedentes numerum 26 detraxeris ex 47, remanebunt dies Martii correspondentes; ex quibus si 31 sustuleris, quando id fieri potest, necessario remanebis dies Aprilis, eo quod Martio in Calendario dies tantum 31 tribuantur. Eadem est ratio secundae partis Regulae, quae est pro Aprili, et Epactis majoribus quam 26: nam dies decimus Sextus Aprilis assumit sibi Epactam 30, dies decimus septimus Epactam 29 etc. Sed bini hi numeri (16 et 30, sive 17 et 29 etc.) conficiunt simul 46. Constat ergo, cur Regula jubeat detractionem fieri ex 46, quando Epacta major est quam 26.

Monitio ad Lectorem.


Lector Benevole: Regulam eandem, quam hic proposui, dedi etiam in Cursu Mathematico Lib. XI. Par. 4. Regula 16, sed Typographi incurta (non capisco se è incurta o incuria), et Correctoris somnolentia, verba aliqua fuerunt omissa, quae totam Regulam corruperunt, et falsissima reddiderunt. Ex Regula ergo hic posita corrigenda est illa. Errorem deprehendit, dum Regulam variis exemplis examinaret (anni videlicet 1671, 1679, 1690, 1698, etc.) ac falsam deprehenderet, Vir doctus P. Casparus Sevenstern e Societate nostra, olim Hildesii, nunc Treviris Matheseos Professor.

Tertius Modus, etiam per Epactam veterem.


SUbtrahe Epacta veterem ex 30, residuo adde 17; sed currentibus Epactis 28 et 29, adde residuo 47; et ostendet conflatus numerus a Calendis Martii numeratus diem Lunae XVI seu terminum Paschalem quaesitum. Si enim numerus conflatus non excedit 31 dies, pertinet ad Martium; si excedit, pertinet ad Aprilem.
EXEMPLUM I. Vis invenire Lunam XVI seu terminum Paschalem anni 1668. Epacta vetus est 26; quibus subtractis ex 30,