Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/558

From GATE
This page has not been proofread


remanent pro residuo 4; quibus si addantur 17, conflantur 21. Ergo dies 21 Martii est terminus Paschalis.
EXEMPLUM II. Vis eundem terminum pro anno 1671. Epacta vetus est 29; hac subtacta est 30, remanet 1; cui si addantur 47, conflantur 48. Ergo dies 48 a Calendis Martii numeratus, id est, dies 17 Aprilis (qui remanet, si 31 dies Martii subtrahantur ex 48) est terminus Paschalis quaesitus.
EXEMPLUM III. Vis denique scire terminum Paschalem anni 1679. Epacta est 28; et subtracta est 30, relinquit 2; quibus si addantur 47, conflantur 49. Dies ergo 49 a Calendis Martii, id est, (subtractis 30 ex 49) dies 18 Aprilis est terminus Paschalis anni illius.
Ratio Regulae. Si Epactae veteres 30(tot enim sunt, uti et novae, juxta dicta supra Cap. 11 de natura et officio Epactarum) terminorum Paschalium indices, disponantur in Calendario veteri, substitutae Aureis numeris ibidem descriptis; respondebit Epacta 26 diei 21 Martii, ut dixi in praecedenti Regula, quoniam Epacta 28 et 29 diei 19, et Epacta 30 sive (dopo sive c’e’ un asterisco controlla) diei 18 Martii. A die ergo 18 Martii si retrograde numerentur Epactae 30, cadet Epacta 1 (controlla non è chiarissimo) in diem 15 Aprilis : in diem vero 16 ejusdem cadet denuo Epacta 30 seu (dopo seu c’e’ un asterisco controlla), in diem 17 Epacta 29, et demum in diem 18 Epacta 27 et 28, ubi complebitur series 30 Epactarum,uti in praecedenti quoque Regula dixi. Ex his patet, Epacta 30 inclusi intra diem 18 Martii et 18 Aprilis; et a Calendis Martiiusque ad 18 Aprilis exclusive numerari dies 48. Patet praeterea, quando Epactae 27 et 28 sunt termini Paschales, eas non in Martio , sed in Aprili quaerendas esse, quia illae duae sunt scriptae ante 21 Martii, ante quem diem non potest occurrere terminus Paschalis.

Ex his jam patet Ratio Regulae. Jubetur subtrahi Epacta vetus ex 30, ut habeatur numerus dierum, qui ab eo die, cui adscripta est Epacta,residui sunt usque ad 18 Martii. Residuo jubentur addi 17, si Epacta minor est quam 27 et 28,ut habeatur numerus dierum a Calendis Martii usque ad illum,cui Epacta est adscripta. Qui