Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/556

From GATE
This page has not been proofread


EXEMPLUM I. Vis invenire,ut supra,terminum Paschalem pro anno 1668. Epacta vetus illius anni, inventa ex Aureo numero 16 ejusdem, est 26. Haec subtracta est 47 , relinquit 21. Ergo in 21 Martii cadit terminus Paschalis,ut supra.
EXEMPLUM II. Vis eundem terminum Paschalem invenire pro anno 1671. Epacta vetus, inventa ex Aureo numero 19, est 29. Hoc numerus subtractus ex 26, relinquit 17. Ergo dies 17 Aprilis est deputatus pro termino Paschali.
EXEMPLUM III. Quaeris terminum Paschalem pro anno 1679. Epacta vetus,ex Aureo numero 8 inventa,est 28; et subtracta ex 26 , pro residuo dat 18 , nempe diem 18 Aprilis, pro termino Paschalis.
Ratio Regulae, quam in Cursu Mathematico Lib. XI. Par. 4. Regula 16. ex P. Paulo Guldino adsignavi, haec est. Quando terminis Paschalibus per Aureos numeros in Calendario descriptis, subsituuntur Epactae illae , quae per Regulam 8 ex iis ipsis Aureis numeris, quibus substituendae sunt , eliciuntur , et loca vacua Calendarii explentur numeris, quos ipsa 30 Epactarum series subministrat; tunc Epactae hae in Calendario hunc acquirunt ordinem per dies Martii et Aprilis, ut incipientes a die 21 Martii, et ab Epacta 26 ( quae Aureo numero 16 eidem diei 21 Martii adscripto respondet) progrediantur ordine retrogrado (uti Epactae in Calendario novo) et in diem 15 Aprilis in unitate desinant,iterumque in die 16 Aprilis initium ducant a 30, et retrograde progredientes exspirent in die 18 Aprilis in duabus Epactis 28 et 27 eidem diei adscriptis, numerumque suum tricenarium compleant. Cum igitur in hac dispositione et progressione triginta Epactarum a 21 Martii, usque ad 18 Aprilis, dies mensium unitate continuo crescant , Epactae vero tantundem decrescant; si assumatur numerus, qui sit ex additione binorum numerorum utriusque ordinis sibi e regione in Calendario respondentium (dierum inquam mensium, et numerorum Epactalium) et alteruter eorum ex toto illo numero assumpto detrahatur; remanet alter. Ergo cum his numerus perpetuo sibi aequalis sit, (posito quod dies Martii in suo ordine usque ad diem 15 Aprilis, cui epacta I respondet,