Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/496

From GATE
This page has not been proofread


et cuilibet articulo unum annum tribuendo, pervenias cum anno 65 ad articulum et numerum 8. Huic adde 5, resultant 13, numerus Aureus anni 1665.
Ratio operationis est, quia si ab anno 1582 numeres in articulis praedictae manus annos usque ad 1600, cadet us in articulum 19 seu ultimum manus. Ergo cum reliquis annis ipsi annexis initium fit ab articulo et numero primo pollicis.
II. Potest et aliud insigne compendium adhiberi, quando anni Christi dati sunt valde remoti ab anno 1600. Nam ab hoc anno deinceps quilibet numerus manus postest sumi non solum pro uno anno, sed etiam pro 20. Itaque (ut rem declarem brevi et facili exemplo) si velim scire Aureum numerum anni 1680, abjicio 16, id est, mille et sexcentos annos, et remanent 80: cum his ingredior manum, et incipiendo a pollice primo articulo, ubi est 1, attribuo 20; secundo articulo, ubi sunt 2, attribuo alia 20, et numero 40; tertio articulo, ubi sunt 3, attribuo alia 20, et numero 60; demum alia 20 attribuo quarto articulo, ubi sunt 4, et numero 80. His factis, addo 5 ad 4, et dico Aureum numerum anni 1680 esse 9. Hac ratione, si quemlibet numerum manus reputo pro 20, possum facile quantumvis magnum numerum ultra 1600 excrescentem distribuere per articulos manus, et invenire ejus locum ac sedem et consequenter Aureum numerum ipsi competentem.
III. Si velim scire Aureum numerum anni 1683. Postquam numerando, et attribuendo cuilibet articulo et numero manus 20, perveni ad articulum et numerum 4, pergo numerare adhuc tres articulos ac numeros, et pervenio usque ad 7. His addo 5, et dico, Aureum numerum anni 1683 esse 12.
IV. Ratio, cur quilibet articulus ac numerus manus possit reputari pro 20, est, quia, post quam incipiendo ab articulo et numero 1, percursis omnibus 19, reditur ad 1, primus ille cum 19 praecedentibus facit 20; et si pergatur attribuendo articulo et numero secundo sequenti 21, tertio 22, quarto 23 etc. et percursis omnibus redeatur ad articulum et numerum 2; hic secundus cum 39 praecedentibus facit 40. Simili de causa articulus et numerus tertius valet 60, quartus 80, et sic deinceps. Cum ergo anni 100 contineant