et residuum erit Aureus numerus. Si summa est 19, Aureus numerus est 19.
EXEMPLUM I. Vis scire Aureum numerum anni 1593. Tribue prime pollicis articulo et numero annum 1582, et perge numerare, donec habeas 1593; cadet ultimus annus in articulum et numerum 12. Huic adde 5, et habebis 17 pro Aureo numero anni 1593.
EXEMPLUM II. Sit quaerendus Aureus numerus anni 1596. Incipe numerare a primo articulo et numero pollicis cum anno 1582, et perge uti antea, donec cum anno proposito 1596 pervenias ad articulum et numerum 153 his adde 5, fient 20: ab his aufer 19, manet 1. Et hic est Aureus numerus propositi anni 1596.
Ratio Regulae patet ex jam dictis: quia enim anno correctionis Calendarii 1582, Aureus numerus fuit 6, si dictus annus tribuatur articulo et numero primo pollicis, et addantur 5; habetur Aureus numerus tunc currens. Et quia singulis annis currit alius Aureus numerus unitate major quam praecedents, et numeri novendecim in manu ita descripti sunt, ut sequentes superent praecedentes unitate; eadem proportione, qua crescunt anni Christi, crescunt etiam numeri manus, et vicissim, ac proinde numerus manus, in quam cadit ultimus annorum datorum, auctus quinario, recte indicat Aureum numerum quaesitum.
I. Quoniam molestum est, quando anni dati valde remoti sunt ab anno 1582, toties percurrere novendecim numeros manus, donec pervenias numerando ad ultimum annum; possunt post annum 1600 abjici millesimi et centesimi, et cum solis residuis institui operatio.
Exemplum. Quaeratur Aureus numerus anni 1665. Abjice 16, id est, mille et sexcentos annos, et cum residuis 65 operare sic: primo articulo et numero pollicis tribue annum 1, secundo annum 2, tertio 3, etc. et sic deinceps usque ad articulum et numerum 19; post quem redi ad primum articulum, et tribue ipsi annum 20, sequenti 21, et sic ulterius pergendo, et in orbem eundo, donec numerando,