Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/494

From GATE
This page has not been proofread


Modus alius et facilior inveniendi Aureum numerum per Digitos, post annum correctionis Calendarii, in perpetuum.

ALiter disponi possunt 19 Aurei numeri in quinque digitorum articulis, et in digitorum articulis, et in digitorum radicibus, prout apparet ub apposita Figura quarta; ac per illos sic dispositos inveniri Aurei numeri, dato quocunque anno Christi in perpetuum, non tamen a primo Christi anno inchoado, sed ab anno correctionis Calendarii, qui fuit annus Christi 1582. Littera V in vola manus scripta significat quinque, quae semper addi debent aut ad annos Christi datos post correctionem, aut ad Aureum numerum ex hac manu inventum. Ratio est, quia anno immediate correctionis annum praecedente Aureus numerus erat 1, addi debet unitas vel ad annos Christi datos, vel ad Aureum numerum per Arithmeticam inventum; ita et hic addi debent 5.
Hac numerorum dispositione facta, sic invenies quovis anno Christi, post correctionem Calendarii anno 1582 factam, Aureum numerum.
Cum annis Christi pluribus quam 1582 datis ingredere manum, et primo pollicis articulo ac numero tribue annum 1582, secundo annum 1583, et tertio annum 1584, et sic deinceps in orbem eundo, donec venias ad ultimum datorum annorum. Numero, in quem cadit ultimus annus, adde 5, et habebis Aureum numerum desideratum, si summa non est major quam 19. Si major est, abjice 19,