Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/377

From GATE
This page has been proofread
Annotatio I.

Si nolis aperte ducere intra Polygonum semidiametros, & Capitales lineas; invenies puncta extrama H propugnaculorum, ex quibus ad puncta extrama G Alarum ducuntur resta, & protrahuntur in I, tali pacto. Accipe circino ex scala tot particulas, quot competunt Faciei Hexagoni; &, posito uno pede in puncits G & G, altero extenso, forma duos arcus intersecantes se in H. Deinde a puncto H ad punto G duc rectas HG, easque protrahe usque in O; eritque Declinatio facta.

Annotatio II.

Si ex data linea velut ex radio seu semidiametro delineanda sit Munitio sexangulari (& eadem est ratio de aliis) in charta; quere in columna B Tabulae secundae praecedentis, sub numero IV, numerum 713: 4. 8. 6, & ex data linea fac scalam pedum 713, 4/10, 8/100, 6/1000, atque eadem linea velut radio describe circulum occultum, ac procede ut prius; & habebis quod petitur.
Quod si data linea futura sit latus internum Polygoni sexangularis, aut cuiuscumque alterius, dividatur linea illa in tot particulas, quot pedes competunt internolateri; & deinde ex tali linea ulterius producta, velut ex scala, delineetur Munitio, ut dictum.
Si data semidiameter pro Polygono aliquo cum suis lineis ac lateribus delineando, v.g. pro Hexagono, fit major aut minor quam semidiameter Tabula nostra, hoc est, contineat pauciores aut plures particulas pedibus aequivalentes, quam in Tabula praescribuntur; assumatur semidiameter e Tabula, & per Regulam Proportionum seu Trium inquiratur magnitudo omnium reliquarum linearum, modo dicto in Capite praecedenti, dicendo numerum: Ut semidiameter in Tabula assignata, nempe 713, &c. ad suum latus Polygoni, ad Collum ad Alam propugnaculi ad lineam Capitalem &c. in Tabula praescripta; ita semidiameter data, v.g. 600 pedum, ad suum latus Polygoni, Collum, Alam &c. Numeri inventi notentur, & cum illis procedatur ut dictum.Lege citatum Caput secundum.