Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/376

From GATE
This page has been proofread

sex angulorum ac laterum; & iuxta numeros in perpendiculari columna numero VI subiectos operare, ut sequitur.
III. Pro radio seu semidiametro interiore ac minore Hexagoni quaere in columna transversali B, sub numero VI, numerum 713:4. 8. 6, & sume circino ex scala KL particulas 713, 4/105, 1/1003, 6/1000, quae signifcant pedes 713, digitos 4, digitorum decimas octo, eorundemque digitorum centesimas sec. Hac circini apertura ex A centro describe circulum occultum. Deinde pro latere Polygoni circulo huic inscribendi (quod in Hexagono aequale est radio) quaere in columna C, sub numero VI, numerum lateri Hexagoni competentem (qui in casu nostro est idem cum praecedenti, quoniam latus Hexagoni est aequale radio Hexagoni;) & sume totidem pedes circino ex scala, ac circulo inscribe latera BB.
IV. Procollo Hexagoni ex inscriptis iam lateribus abscindendo, in columna transversali D quaere, sub numero VI, numerum Collo Hexagoni competentem, nimirum 116:7.4.3; & ex scala sume circino pedes 116, 7/105, 4/100, 4/1000, atque hos, circini pede uno in punctis B fixo, abscinde altero utrimque in orbem ex lateribus figurae Hexagonae, sintque portiones BD, BD.
V. Pro Alis propugnaculi quaere in columnae E, sub numero VI, numerum Alae propugnaculi competentem, nimirum 90:0.0.0; & ex scala KL sume circino totidem pedes eosque ex punctis D in orbem perpendiculariter erige, sintque DG.
VI. Pro Capitalibus lineis quaere in columna F numerum 209:9.7.6, Capitali lineae competentem; & ex Scala sume pedes 209, 9/10, 7/100, 6/1000 eosque ex semidiametris AB protractis abscinde, sintque BH, BH.
VII. Denique iungantur puncta HG, & protrahantur usque ad O; eritque Munimenti Hexagoni Delineatio perfecta. Si ducantur rectae HD, erunt rectae HO Defensio stringens seu radens, rectae HD Defensio figens, DD Cortina, OD Alae Cortinae, HG Facies propugnaculi, DG Alae propugnaculi.