Construere & explicare Tabellam tertiam Geometricam, continentem proportionem umbra Scala Altimetra cum altitudine verticali, posit a nota distantiam mensoris ab eius basi.
Tabella Geometrica tertia est, quae sequitur sed transverso Situ exhibita, quam supra Iconismo IV. dedimus situ perpendiculari.
Puncta umbrae rectae in Scala Altimetra | 20 | 30 | 40 | 50 | 60 | 70 | 80 | 90 | 100 |
Posita nota mensura 100 pedum, passuum &c. erit altitudo pedum, passuum &c. ut sequitur | 500 | 333 10/30 | 250 | 200 | 166 40/60 | 142 60/70 | 125 | 111 10/90 | 100 |
Hujus Tabellae prima columna transversa continet puncta
Seu partes umbrae rectae, quas in Quadrato pendulo, aut stabili,
abscindit perpendiculum, aut Regula dioptrica, in latere recto
Scalae Altimetrae diviso in 100 partes, dum dioptras Quadrati
penduli, aut per pinnacidia Regulae dioptricae, inspicitur summitas
altitudinis orthogonaliter erectae, prout explicavimus iam
saepius in praecedentibus, & nunc iterum explicabimus.
Altera columna transversa continet numerum pedum
passum &c. altitudinis mensuratae, posito, quod mensurator distet
a basi altitudinis 100 pedibus, passibus &c. dum per dioptras
Quadrati penduli, aut per pinnacidia Regulae dioptricae Quadrati
stabilis aspicit fastigium altitudinis. Nam in tali suppositione,
si perpendiculum in Quadrato pendulo, aut Regula dioptrica
in stabili, ex latere recto Scalae Altimetrae abscindit partes 20,
altitudo est pedum, passum &c. 500: si abscindit partes 30, altitudo
est pedum, passuum &c. 333 10/30; & sic de reliquis, prout in
praedicta Tabella notatur. Tabella autem sic constructa fuit.