Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/183

From GATE
This page has not been proofread


proxime minorem. Hunc invenies in quarta serie quadratulorum, nempe 184. Haec subtrahe a 189, remanent 5; quae scribe supra 9, et dele Divisorem, ac prius membrum Dividendi, promoveque Divisorem;et stabit exemplum ut in IIItia operatione.
Quarto. Vide quoties 46 contineantur in 50. Et quia 50 non reperiuntur in Tabellis, sed in prima serie sunt 46, quae sint numerus proxime minor; scribe 1 post lunulam pro quoto, et subtrahe 46 a 50; ac promove Divisorem; et stabit exemplum ut in IVta Operatione.

CAPUT XI.
Divisio per Columellas Pythagoricas.

Divisio per culumnas Tabulae Pythagoricae mobiles.

EX dictos patet, quomodo instituenda sit Divisio per Pythagoricas columellas,si quis Illis uti malit quam Neperianis Tabellis: nulla enim prorsus differentia est inter has et illas, nisi quod numeri,qui in Neparianis colligi in unam summam debent, dum quaeritur in quadratulis membrum Dividendi, intra unum conclusi sunt rhombum, in Pythagoricis reperiuntur dispersi. Sed rem unico exemplo explicemus.